monumenta.ch > Plinius > sectio 137

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 137
{LII} sexangulam esse ut crystallum constat, sed aliqui scabris lateribus et angulis inaequalibus dicunt, in sole aperto radios in se candentes discutere, aliquo vero ante se proiecto nitore adiacentia inlustrare. colores autem non nisi ex opaco, ut diximus, reddunt, nec ut ipsae habeant, sed ut repercussu parietum elidant; optima quae maximos arcus facit simillimosque caelestibus.